- DII Adelphi
- DII AdelphiPhiladelphus, Aegypti Rex et Arsinoe soror eius ac coniux, quodam ἀποθεώζεως connubio, in nummis et matmoribus, cum inscr. ΘΕΩΝ ΑΔΕΛΦΩΝ comparent. Nempe exemplum ab Iside, quae fratri Osiridi nupserat, inter Macedonas invaluit: imo et ab aliis Deastrorum Gentilium apud Ovid. Metam. l. 9. v. 597. et seqq.Dii melius: Dii nempe suas habuere sorores:Sic Saturnus Opim iunctam sibi sanguine duxit,Oceanus Thetyn, Iunonem rector Olympi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.